The Papal Brief of 1916

Papal Brief granting Church of Saint Antonio Abate in Naples to the Order 1916

Ad futuram, etc Quum anno MDCCCLXIII per similes litteras apostolicas die XXV m. Septembris piscatoris annulo obsignatas, Ecclesia tituli S. Antonii Abbatis Neapoli, quae pertinebat ad S. Mil. Ord. Costantinianum suubiecta fuit iurisdictioni ordinariae Archiepiscopi Neapolitani pro tempore, vec, mem. Pius IX statuit et cavit ut provisoria ratione id vigeret, donec aliter per Ipsum vel Sanctam Sedem provideretur. Nunc vero post nominationem dilecti filii Praesulis Ioannis de Sangro di Casacalenda in Magnum Priorem Ordinis Costantiniani, annuente ac probante hac S. Sede factam sub die III mensis decembris anni superioris MDCCCCXV, opportunum nobis visum est, ut Ecclesia ipsa cum illi adnexa animarium cura, enunciato Ordine restituartur, Nos haec quae infrascripta sunt decernimus et mandamus. Nimirum de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, quae per superenunciatas Literas Apostolicas statuta fuerunt, revocantes, atque obsoleta decernentes, dicto Magno Priori Ioanni de Sangro illiusque in munere successoribus, beneficium Abbatiale cum cura animarum S. Antonii Abbatis Neapoli, cum omnibus et singulis iuribus et praerogativis ill adnexis, eadem Nostra Apostolica suctoritate tenore praesentium conferimus. Verum praecepimus ut in exercitatione curae animarum ipse Magno Prior subjectus iugiter sit Ordinario Neapolitano, eodem modo eadmenque forma qua subiiciuntur ordinariis, Paroeciae in Ecclesiis Regularium erectae, itemque ut Equites Ordinis Costantiniani praesertim si Ecclesiasatici, iugiter obnoxii sint proprii Ordinarii iurisdictioni, praeter quam in rebus quae stricto sensu ad Ordinem memoratum pertineant. Haec concedimus decernentes praesentes literas firmas validas atque efficaces semper extare ac permanere suosque plenos atque integros affectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari sicque rite iudicandum esse et definiendum, irritumque et inane fieri si secus super his, a quovis auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contingerit. Non obstant. Etc. Etc.          

 

Contacts Royal Deputation

  |  

Sitemap

  |  

Links

  |  

Guestbbook

  |  

Webmaster

  |  

Contacts Royal Deputation

  |  

Sitemap

  |  

Links

  |  

Guestbbook

  |  

Webmaster

  |  

You are here:  >> The Order